domenica 19 febbraio 2017

Valerio Massimo: I rappresentanti di un popolo libero

Priverno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitaverant, senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum. Ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et victoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animadverterent, ingenui et Italici sanguinis oblivisci non potuerunt; princeps enim eorum, in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit: «Quam merentur qui se dignos libertate iudicant». Verbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammaverat. Sed Plautius consul favens Privernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit quaesivitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. At is constantissimo vultu: «Si bonam dederitis», inquit «perpetuam, si malam, non diuturnam». Qua voce perfectum est ut victis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis daretur.


Nessun commento:

Posta un commento