martedì 28 febbraio 2017

Quintiliano: Ritratto di Cicerone (struttura)

Oratores vero vel praecipue possint
Latinam eloquentiam parem facere Graecae.

Nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim.

Nec ignoro
quantam mihi concitem pugnam,
cum praesertim non sit id propositi,
ut eum Demostheni comparem hoc tempore;

neque enim attinet,
cum putem potius
Demosthenem in primis legendum
vel ediscendum.

ego arbitror
quorum virtutes plerasque similes,
consilium,
ordinem,
dividendi, praeparandi, probandi rationem,
omnia denique
quae sunt inventionis.

In eloquendo
est aliqua diversitas;

densior ille hic copiosior,
ille concludit adstrictius hic latius,
pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere,
illi nihil detrahi potest huic nihil adiici,
curae plus in illo in hoc naturae.

Salibus certe et commiseratione,
qui duo plurimum in adfectibus valent,
vincimus.



Nessun commento:

Posta un commento