domenica 19 febbraio 2017

Tacito: Leggi numerose e corruzione dello Stato (struttura)

Pulso Tarquinio
adversum patrum factiones multa populus paravit
tuendae libertatis
et firmandae concordiae,
creatique decemviri
et
accitis
quae usquam egregia
compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris.

Nam secutae leges
etsi aliquando in maleficos ex delicto,
saepius tamen dissensione ordinum
et apiscendi inlicitos honores
aut pellendi claros viros
aliaque ob prava
per vim latae sunt.

Hinc Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus;

corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii.

Ac ne bello quidem Italico, mox civili omissum
quin multa et diversa sciscerentur,
donec L. Sulla dictator
abolitis vel conversis prioribus,
cum plura addidisset,
otium eius rei haud in longum paravit,
statim turbidis Lepidi rogationibus
neque multo post tribunis reddita licentia
populum agitandi
quoquo vellent.

Iamque non modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones,
et
corruptissima re publica
plurimae leges.


Nessun commento:

Posta un commento