martedì 28 febbraio 2017

Livio: La nomina di Cincinnato a dittatore (struttura)

Itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit,
quanta
si urbem, non castra hostes obsiderent.

Nautium consulem arcessunt.

In quo cum parum praesidii videretur
placeretque
dictatorem dici,
qui rem perculsam restitueret,
L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.

Operae pretium est
audire,
qui omnia prae divitiis humana spernunt
neque putant
honori magno locum neque virtuti esse,
nisi ubi effuse affluant opes.

Spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum,
ubi nunc navalia sunt,
quattuor iugerum colebat agrum,
quae prata Quinctia vocantur.

Ibi
ab legatis,
seu fossam fodiens palae innixus
seu cum araret,
operi certe,
id quod constat,
agresti intentus,
salute data in vicem
redditaque
rogatus,
ut,
quod bene verteret ipsi reique publicae,
togatus mandata senatus audiret,
admiratus
rogitansque
“Satin salve?”
togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam
iubet.

Qua simul absterso pulvere ac sudore
velatus processit,
dictatorem eum legati
gratulantes
consalutant,
in urbem vocant,
qui terror sit in exercitu,
exponunt.


Nessun commento:

Posta un commento