martedì 28 febbraio 2017

Quintiliano: Scelta dei brani da imparare a memoria (struttura)

Existimo
illud ex consuetudine mutandum prorsus in iis aetatibus,
de quibus nunc disserimus,
ne omnia
quae scripserint
ediscant
et certa,
ut moris est,
die dicant;

quod quidem maxime patres exigunt
atque ita demum
studere liberos suos,
si quam frequentissime declamaverint,
credunt,
cum profectus praecipue diligentia constet.

Nam
ut plane velim
scribere pueros
plurimumque esse in hoc opere,
sic
ediscere electos locos
ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum,
multo magis suadeam.

Nam et exercebitur acrius memoria
aliena complectendo quam sua;

et
qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati,
sine molestia
quae ipsi composuerint iam familiaria
animo suo adfigent,
et adsuescent optimis
semperque habebunt intra se,
quod imitentur;

et
iam non sentientes formam orationis illam,
quam mente penitus acceperint,
expriment.


Nessun commento:

Posta un commento