martedì 7 febbraio 2017

Quintiliano: Gli storici, fonte di ispirazione per gli oratori (struttura)

Historia quoque
alere oratorem quodam uberi iucundoque suco
potest;

verum et ipsa sic est legenda,
ut sciamus,
plerasque eius virtutes oratori esse vitandas.

Est enim proxima poetis,
et quodam modo carmen solutum est,
et scribitur
ad narrandum
non ad probandum,
totumque opus
non ad actum rei pugnamque praesentem,
sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam
componitur;

ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.

Itaque,
ut dixi,
neque illa Sallustiana brevitas,
qua nihil potest
apud aures vacuas atque eruditas esse perfectius,
apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;

neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum,
qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.

Adde
quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat,
quamquam existimet
illum “bellicum canere”,
huius ore “Musas esse locutas”.


Nessun commento:

Posta un commento