martedì 28 febbraio 2017

Seneca: Breve ed effimera la vita umana (struttura)

Computa urbium saecula;

videbis
quam non diu steterint
etiam quae vetustate gloriantur.

Omnia humana brevia et caduca sunt
et infiniti temporis nullam partem occupantia.

Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus
ad universa referentes;

minorem portionem aetas nostra quam puncti habet,
si omni tempori comparetur,
cuius maior est mensura quam mundi,
utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur.

Quid ergo interest
id extendere,
cuius incrementum
quantumcumque fuerit
non multum aberit a nihilo?

Uno modo multum est
quod vivimus,
si satis est.

Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines,
centenos denosque percenseas annos:

cum ad omne tempus dimiseris animum,
nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia,
si
inspecto
quanto quis vixerit
spatio
comparaveris
quanto non vixerit.


Nessun commento:

Posta un commento