martedì 7 febbraio 2017

Quintiliano: Sulla pluridisciplinarità (struttura)

Quaeri solet
an,
etiamsi discenda sint haec,
omnia possint
eodem tempore tamen tradi
et percipi.

Negant enim quidam,
quia confundatur animus
ac fatigetur tot disciplinis
in diversum tendentibus,
ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat,
et,
si maxime patiatur hoc aetas robustior,
non oporteat
pueriles annos onerari.

Sed non satis perspiciunt
quantum natura humani ingenii valeat,
quae ita est agilis ac velox,
sic in omnem partem,
ut ita dixerim,
spectat,
ut ne possit quidem
aliquid agere tantum unum,
in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.

An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt,
cum interim alios nervos dextra percurrunt,
alios laeva trahunt,
continent,
praebent,
ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat,
et haec pariter omnia?



Nessun commento:

Posta un commento